monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 43, 1
Notandum sane quod huius ratio saltus lunaris, longa sui facit exundantia crementi lunam aliquoties maiorem quam putatur videri, adeo ut etiam die tricesima vesperascente illam non gracilem in coelo apparere contingat, et quanto circuli decennovenalis terminus amplius instat, tanto hoc crebrius patiatur causa existente perspicua, quod saltus ille, de quo loquimur, iam maxima tunc sit ex parte perfectus. Sed in naturalis assertione veritatis, quae et Nicaeno concilio probata firmatur, haec est specialiter regula tenenda, ut lunae aetatem non iuxta quosdam a meridiana vel dimidia post meridiem, sed a vespertina potius hora mutare noverimus, quia nimirum luna quae vespere primum mundo exorta est vespertinis ex eo semper horis necesse est aliam aliamque sumat aetatem, singulas quasque vicenis et quaternis explicans horis, sicut e contrario sol qui mane primo ortus est, teste Genesis Scriptura a mane usque ad mane diem complevit unum.